Editionstext
Mommsen 9. Abt Adelbert von Allerheiligen meldet Calixt II. die Vergewaltigung von Schaffhausen durch Konrad von Zähringen
[1120 Februar 24 – April 18]
Domno pape Kalixto, sanctorum apostolorum in ipsorum auctoritate ac pietate successori dignissimo, frater A[delbertus] Scafhusensis cenobii provisor indignus, cum cunctis sibi subiectis promptam orationum instantiam et fidelis obedientie devotionem. Benedictus deus pater omnipotens, qui vos, deo digne apostolice, huic nostro occiduo seculo, omnibus sceleribus perdito, quasi aureum sidus predestinavit, ut per apostolicam auctoritatem sitis asylum pauperum, spes humilium, contritio superborum. Licet enim ad sanctam Romanam ecclesiam pertineat omnium eeclesiarum dispensatio, his tamen locis maxime pervigili cura adesse debet, que sub eius tutelam specialius commisse sunt. Unde, quia locus noster temporibus sancti Leonis pape noni per ipsum quidem divino cultui sua est consecratione initiatus, a succedentibus vero pontificibus Gregorio, Urbano, Pascali, sicuti etiam per vestram sanctitatem preclaris est privilegiis confirmatus et communitus, ideo sanctam Romanam ecclesiam (!) lacrimabilem desolationem, que nobis his accidit diebus, silere non audemus. Quidam enim dominus nomine Cuonradus, puer adolescens, Bertoldi ducis filius, in vigilia sancti Mathie apostoli(1) locum sancti Salvatoris armata manu aggressus, satis valida pugna cum oppidanis conserta et a media die usque in profundam noctem protracta, intrare non est permissus, sed, tamen in vigilia et in ipsa sancta nocte ex maxima parte locum igne consumens, multis suorum sauciatis, discessit, crastino reversurus et omnem locum cum hominibus penitus eradicaturus. Quod ego cognoscens, videns etiam, inermes et imbelles contra armatos et bellicosos diu stare non posse, cum nostris familiaribus habito consilio, prefatum principem suorum militum ductu ultro adii, me ipsum cum loco et habitatoribus sine omni conditione in suam potestatem contradidi, ut, quicquid sibi deus sineret, de nobis perficeret. Nec tamen ista faciens ferociam eius mitigare potui, quia, que circa locum erant, penitus dissipavit et consumpsit et, quos voluit, captivos abduxit et insuper magnam pecuniam ante pascha(2) sibi solvendam loco imposuit. Hanc igitur flebilem nostri loci destructionem tota cordis contritione lacrimosis singultibus apostolice sedi et omni Romane ecclesie depromimus, enixius efflagitantes, ut si dignum videatur, domino Constantiensi episcopo vestris apostolicis literis precipiatis, ne ipse vel aliquis alius clericorum aut monachorum quemquam illorum, qui huic nefande impugnationi interfuerunt, ad penitentiam suscipiat, nisi prius deo et sancto Petro et cenobio sancti Salvatoris satisfaciat. Revera enim, si hec inaudita audatia et stultitia dissimulatur, non solum in loci nostri defectum, sed in multorum monasteriorum et ecclesiarum augetur detrimentum. Preterea votivo corde pedibus apostolatus vestri prostratus eximias dulcedini pietatis vestre gratias ago, quod fratrem meum, quem ad vos meis et aliorum fratrum literis misi, clementer suscepistis, misericordius tractastis, miserabiliter consolatum benignius dimisistis. Presentium latorem, clericum nostrum, gratiam dei ac sancti Petri ac vestram querentem, ut misericordie sinu recipiatis et letum a gratie throno redire sinatis, a sanctitate vestra optinere exoptatissime cupimus.
(1) vigilia sancti Mathie im Schaltjahr = 24. Februar.
(2) Ostern im Jahre 1120 = 18. April.